monumenta.ch > Plinius > sectio 203

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 203
{XCV} ergo et alios quaedam sensus esse quam supra dictos haut difficulter apparet. Sunt enim quaedam iis bella amicitiaeque, unde et adfectus, praeter illa quae de quibusque eorum suis diximus locis. dissident olores et aquilae, corvus et chloreus noctu invicem ova exquirentes, simili modo corvus et miluus, illo praeripiente huic cibos, cornices atque noctua, aquilae et trochilus, si credimus, quoniam rex appellatur avium, noctuae et ceterae minores aves,